CIE 471

unknown

Cortonae in illo curtun aenei signi - undated

Canonical Text
mi:uniol.Icurtun
Commentary

Firmus autem alterum videtur testimonium etrusci nominis Cortonae, quippe quod in illo curtun aenei signi no. 471 titulo inveniri arbitrati sunt. Iam antiquiores lectiones (cf. ad no. 471) sic legendum esse significant, atque Fabrettius ex propria lectione et ex imagine gypso expressa IXNVDV3 habet, quod haud facile aliud quidpiam sit ac curtun, cum littera u etiam alibi nonnunquam forma decussata X utatur. Deeckius quoque (Etr. Fo. IV 34) suis examinatarn oculis inscriptionem latinis exprimendo litteris reddit: mi:uniol.I curtun. Atque hanc per duos locupletcs testes confirmatam lectionem si, quantum coniectura assequi possumus, interpretando volumus explanare, haec proferre liceat. Occurrit hoc loco curtun cum unia (Iuno) copulatum, ut supra bene cum uni. Id vero utramque inscriptionem consimili alteram alteri modo conformatam esse et exaedificatam ambasque unam et eandem vim in se habere indicat. Quandoquidem igitur in Cortonensi inscriptione curtun, bene legitur in Saenensi, non facile devitari potest conclusio, ambarum urbium nomina inesse in formis ambabus, quemadmodum etiam Deeckius (l. c.) nostram inscriptionem enarrat sic: โ€žIch gehรถre der Juno von Cortonaโ€œ, id quod, ut praetermittam, quod vir doctus mi interpretatur vocabulo โ€žichโ€œ, haud dubie rectum equidem iudico.