CIE 282

unknown

SAENA - undated

Canonical Text
VAAHME.VAANAVV.391AB
Commentary

De loco, ubi prior versus scriptus sit, nihil referunt, sed eum scriptum fuisse in arca apparebit ex iis, quae titulo insequenti adieci, alterum in operculo ossuarii marmorei, cuius in margine inferiore titulus sit insculptus; iam dudum videtur perisse. Gorium priorem huius tituli versum per errorem cum titulo praecedenti coniunxisse Deeckius animadvertit recte, sed apud Pighium et eundem Gorium falso alterum huius tituli versum a priore seiunctum esse nemo adhuc vidit, quamquam alterum versum nisi cognomen et matris nomen non exhibere manifestum est. Itaque et Pighium et Gorium titulos vel versus hos tres inter se confundisse facile intellegitur; quae sit vera dispositio, ex patris praenomine colligimus, cum titulum insequentem compararemus. au semna au | ha pre uta rimal. AN AVV matris nomen restitutum proxime accedit ad litteras ab auctoribus exhibitas. OIAHME.M.B. Anon. Pigh., Gori, h semna[i]a.l9 coniecit Deecke, vix recte. De huius tituli dispositione vide sub insequenti. 1. VAAHME.VA. Anon. Pigh., 2. IMIAI.I.39TAI. Anon. Pigh., 1. VAAHME.VA. Gori. 2. M9IAI.A9. Gori.