CIE 2223

unknown

Clusino, in museo publico Clusino DA. - undated

Canonical Text
av·vi·trazlucut[nal]
Commentary

Ossuarium parvum fictile (0,28 × 0,13) DA.; litteris in superiore margine nigro colore pictis DA.; a. 1886 in museo publico Clusino DA. Descripsit Danielsson; do ex delineatione (Da.). Si haec lectio iusta sit, vi· in vipi supplendum est, quod, cum inter gentes trazlu et vi· (= vipi) upelsi affinitas intercedat (cf. Fa. no. 1447), haud ineptum esse videatur, ita ut, id quod haud raro fit, ex affinitate novum gentilicium duplex vipi trazlu ortum sit. Sed possunt, quae supra leguntur, suppleri etiam in avle·trazlu. Ultimum nomen cut facile in cutnal suppletur.