CIE 144
Volaterris - undated
Cippus ex lapide alabastrite INGHIRAMI, FA.; litteris in latere praeter figuras insculptis; repertum Volaterris INGHIRAMI, ubi adhuc (1893) SOLAINI. Do ex ectypo chartaceo, quod misit Solaini. De lectione nihil dubium est, sed quomodo quae extent litterae separandae et interpretandae sint, dubitari potest. Quae Deeckeio placent, laR uni kai[s] ΘaΘa[i]alk „La(r)th Uni, des Kae und der Thafaia (Sohn)“ aut kai laRumi ΘaΘa[i]al k[lan] „Kai Lathuni, der Thafa(i)a Sohn“ et Θania niliΘalui aut Θani ani li Θaluia[l] „Thania Ani, des Laris (und) der Thalui (Tochter)“, mihi parum verisimilia sunt. Puto esse titulum a. l. aRumi kai ΘaΘa (nomina abbreviata); alki: titulum b, ut fit in aliis titulis, partim Θania dextrorsum, partim iiuiaΘi lin sinistrorsum scriptum esse censeo. Nomen iiuiaΘi respondere latino Iovelledia, ut nul(a)Θe sit Novelledius, alio loco probabitur. Vocabulum lin pro line „posuit“ esse existimo, ultima littera, cum spatium deficeret voce Θania iam occupatum, a sculptore omissa.